Im Namen der Rose

Im_Namen_der_RoseCui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas. Iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare cartis … Doctis, Iuppiter, et laboriosis! Quare habe tibi quidquid hoc libelli – qualecumque, quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo!

Share Button